라틴어 문장 검색

Itaque si quis temporum illorum conditionem recte introspiciat, verba illa ad vivum usque persecarunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:12)
Verum si magis a prope introspiciat, reperiet magna ratione factum fuisse, maiore fortasse quam post tantum temporis intervallum notari iam queat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 34:2)
Iam vero bullae hae frequenti agitatione concurrere coeperunt, ut in superficie aquarum facere solent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 7:2)
In iis vero quae jam fiunt circa scientias, est vertigo quaedam et agitatio perpetua et circulus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:12)
Nam si quis in omnem illam librorum varietatem qua artes et scientiae exultant diligentius introspiciat, ubique inveniet ejusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diversas, inventione praeoccupatas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:10)
Verum iis quibus non conjicere et hariolari, sed invenire et scire propositum est, quique non simiolas et fabulas mundorum comminisci, sed hujus ipsius veri mundi naturam introspicere et velut dissecare in animo habent, omnia a rebus ipsis petenda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:5)
Et tamen illi ipsi, impetu tantum intellectus usi, regulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione et mentis volutatione et agitatione perpetua posuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:9)
reliqua in meditatione atque ingenii agitatione ponunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 130:4)
Illud etiam de consensu fallit homines, si acutius rem introspiciant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:9)
deinde propriam meditationem addat, atque per mentis multam agitationem spiritum suum proprium sollicitet, et quasi invocet, ut sibi oracula pandat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:9)
Quod si quis ab officinis ad bibliothecas se converterit, et immensam, quam videmus, librorum varietatem in admiratione habuerit, is, examinatis et diligentius introspectis ipsorum librorum materiis et contentis, obstupescet certe in contrarium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 197:1)
Quod si quis ad intuendum ea, quae magis curiosa habentur quam sana, animum submiserit, et alchymistarum aut magorum opera penitius introspexerit, is dubitabit forsitan utrum risu an lachrymis potius illa digna sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:1)
At aevis sequentibus Titus Livius melius rem advertit et introspexit, atque de Alexandro hujusmodi quippiam dixit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:1)
homines statim de magis exquisita fabricatione instrumentorum astronomicorum ad multa et varia, per agitationem phantasiae, discursuri fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:3)
Manifestum enim est formam albedinis deferri et invehi per istam contusionem vitri et agitationem aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION